- ANDELANGUS
- ANDELANGUSvox crebro occurrens in veter. traditionum Chartis, hâc ferme semper formulâ: Per festucam atque per andelangum tradere, donare; praesertim in Formulis Lindenbrog. Per festucam, et andelaginem (nam et haec formatio vocis est) et per ramos arborum, tradidi tibi ---- curtem meam etc. in Tabular. Casauriensi ann. Ludovici II. Imperat. 25. Per fistucam, vvasonem et andelaginem, et sponsionem suprae scriptorum ramos de arboribus ---- tradidimus, in veter. Charta apud Chifletium, in Luminibus Salicis c. 6. Per wasonem terrae et fistucum nodatum seu ramo arborum atque per cultellum et wantonem seu andilaginem etc. in Charta Mathildis Comitis A. C. 1079. apud Fr. Mariam etc. quid denotet, hactenus incertum manet. Malbrandus crematram interpretatur, aitque, Soliti sunt antiquitus in symbolum iuris proprii tradere in manus possessoris triticeam spicam, si quid arabile donaretur i vel andelaginem, i.e. crematram, si domus vel habitaculum. Intelligens andelam seu sustentaculum focarium, quod vulgo Landier vocant Galli: quod tamen aliud est a crematra. Spelmanno, ex Saxon. andlang, venit, quod fustem seu baculum longiorem videtur indigitare: nam per fustem investiturae olim fieri consueverunt. Wendelinus ex German. in handen langen, quod est, in manus tradere, derivat: at in formulis praedictis corporale quidpiam vox signisicat. Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.